Carta al Enviado Espacial a la celebración de reapertura del Santuario Memorial de Moisés en el monte Nebo

leonardo-sandri

8 de octubre de 2016.- Con fecha 3 de octubre de 2016 fue hecho público el nombramiento del cardenal Leonaro Sandri, prefecto de la Congregación para las Iglesias Orientales, como Enviado Espacial a la celebración de reapertura del Santuario Memorial de Moisés en el monte Nebo, en Jordania, que tendrá lugar los días 15 y 16 de octubre de 2016.

La Misión Pontificia que acompañará al Enviado Especial estará formada por los siguientes eclesiásticos:

– Rvdo. P. Feras Hejazin, ofm, Guardián del Convento de Amman y del Monte Nebo;

– Rvdo. P. Rami Asakrieh, ofm, párroco de Belén y asistente de la Orden Franciscana Secular y ex guardián del santuario memorial de Moisés.

Ofrecemos a continuación la carta del Santo Padre al cardenal Leonardo Sandri:

Carta del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
LEONARDO S.R.E. Cardinali SANDRI
Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus

Sacratissimas inter memorias quae, pietatis causa, iam diu invisuntur ab iis qui primaeva Bibliorum loca petunt, praeclarus eminet Mons Nebo a quo Dominus ostendit Moysi “omnem terram Galaad usque Dan et universum Nephthali terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iudae usque ad mare occidentale et Nageb et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor” (Dt 34, 1-3). Hoc brevi conspectu terrae “lacte et melle” fluentis usus, inclitus ille propheta mortuus est ibi, “in terra Moab, iubente Domino” (Nm 13, 27; Dt 34, 5).

Iussit vero Dominus deinde ut Filius in mundum veniret, qui “amplioris gloriae prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam” (Heb 3, 3). Itaque decet magnopere locum redintegrare quo, primordia Ierusalem terrestris intuitus, sepultus est iste praecursor Christi venturi. Quocirca transmissum est Nobis rogatum Reverendi Patris Francisci Patton, O.F.M., Custodis Terrae Sanctae, ut aliquem Patrem Purpuratum mitteremus qui partes ageret Nostras inter sollemnia inaugurationis Sanctuarii memorialis Moysi dicati in Monte Nebo. Iustae insuper huic postulationi Nos adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus quippe qui industriam colloces in Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus moderanda. Te igitur hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad celebrationes inaugurationis Sanctuarii Moysis in Monte Nebo, quae die XV huius mensis Octobris sollemni modo in “vertice Phasga” agentur (Dt 34, 1).

Hoc in anno divinae misericordiae dicato, omnes istius eventus participes adhortaberis ut, propheta Moyse intercedente, dona Spiritus Sancti fervida oratione expetant, quibus corda omnium hominum magis ad Deum convertantur, mentis oculi aperiuntur atque divinae revelationis profundior evadat intellegentia. Cunctos sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes benevolentíam, quam ad universos quoque Auctoritates civiles omnesque participantes extendas volumus.

Instanti denique prece Omnipotentem Deum exoramus, ut efficaciter officium tibi concreditum expleas, ita ut omnes monumenti inaugurationem participantes uberibus gratiis a Domino ditentur. Caelestium verum donorum conciliatrix et nuntia esto Nostra Benedictio Apostolica, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, libenter in Domino impertimus, quam item ad omnes, fausta hac occasione data, illic congregatos volumus pertinere.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die III mensis Octobris, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

FRANCISCUS

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s