Carta al Enviado Especial en la XI Asamblea Plenaria de las Conferencias Episcopales de Asia

toppo3

21 de noviembre de 2016.– Con fecha 24 de septiembre de 2016, fue publicado el nombramiento del cardenal Telesphore Placidus Toppo, arzobispo de Ranchi (India), como Enviado Especial del Santo Padre en la XI Asamblea Plenaria de las Conferencias Episcopales de Asia (FABC) que tendrá lugar en Colobmo (Sri Lanka) del 28 de noviembre al 4 de diciembre de 2016.

El Enviado Espaicial estará acompañado de una Misión Pontificia formada por los siguientes eclesiásticos de la archidiócesis de Colombo:

– Revdo. Placidus DE SILVA, vicario episcopal para la relaciones con el exterior;

– Revdo. J.D. ANTHONY, vicario episcopal para la individuación y la formación de la vida sacerdotal y religiosa.

Ofrecemos a continuación la Carta del Santo Padre al cardenal Telesphore Placidus Toppo:

Carta del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
TELESPHORO PLACIDO S.R.E. Cardinali TOPPO
Archiepiscopo Metropolitae Ranchiensi

Animum utique ad antiqua referre iuvat, cum seduli Evangelii praecones ad Asianas oras appulerunt, benignissimi ipsius Salvatoris salutaria dona illis gentibus ministrantes. Regiones igitur apud illas Dei Verbi sparsum semen sapienter, divinae gratiae copiose irrigatum, se dilatavit, in feracem spicam processit et deinde in uberem messem.

Priora haec igitur ob oculos habens ac futura prospectans, Ecclesia quae est in Asia undecies congrediendum constituit, ut renovato animi studio divini Redemptoris largius adipiscatur beneficia. Idcirco XI Congressio Plenaria Foederationis Conferentiarum Episcoporum Asiae (compendiatis litteris FABC nuncupata) iure meritoque agetur, quae dabit copiam animos ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita permovendi.

Quapropter cum Venerabilis Frater Noster Osvaldus Gracias, Archiepiscopus Metropolita Bombayensis ac FABC Praeses, rogavisset ut purpuratum Patrem mitteremus, huic postulationi obsecundandum iudicavimus, quo coaduantio ílla elatius et spectabilius perageretur. Ad te ideo animum convertimus, illius Continentis inclitum filium, ad personam inibi. Nostram gerendam paratum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad XI Congressionem Plenariam Foederationis Conferentiarum Episcoporum Asiae proximis diebus XXVIII mensis Novembris – IV mensis Decembris in urbe Columbensi in Taprobane celebrandam.

Universis igitur participibus hominibusque inibi cunctis voluntatem Nostrani benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus spiritu praesentes. Misericordiae iam Iubilaei sub finem fidelibus cunctis, spiritalibus huius insignis eventus fructibus repletis, Nostro nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et supernarum gratiarum documentum, ab omnibus pro Nostro Petrino munere frugifere absolvendo simul preces petentes.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Octobris, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, pontificatus Nostri quarto.

FRANCISCUS

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s