Carta del Santo Padre al Enviado Especial a la celebración de clausura del 50° aniversario de la diócesis de Caacupé (Paraguay)

villalba

26 de noviembre de 2016.- Con fecha 8 de octubre de 2016, fue publicado el nombramiento del cardenal Luis Héctor Villalba, arzobispo emérito de Tucumán (Argentina), como Enviado Especial del Santo Padre a la celebración de clausura del 50° aniversario de la diócesis de Caacupé (Paraguay), que tendrá lugar en el Santuario de Nuestra Señora de los Milagros el 8 de dicembre de 2016.

El Enviado Especial estará acompañado por una Misión formada por:

– Rvdo. Don Rubén Darío Olmedo Rojas, párroco de la Parroquía de San Miguel Arcángel de Nueva Colombia, diócesis de Caacupé;

– Rvdo. Don Marciano Toledo González, Vicario Colaborator en la Basílica-Santuario de Caacupé y Secretario Canciller de la diócesis de Caacupé.

Ofrecemos a continuación la Carta del Santo Padre al cardenal Luis Héctor Villalba:

Carta del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
ALOISIO HECTORI S.R.E. Cardinali VILLALBA
Archiepiscopo emerito Tucumanensi

Nostra de memoria haud potest excidere sanctissimae Eucharistiae celebratio quam laeti obtulimus die XI mensis Iulii anni praeteriti apud Sanctuarium Dominae Nostrae Mirorum in urbe Caacupensi, ad quam peregrinatores ex omnibus Paraguaiae partibus iugiter adveniunt pietatis causa, ut suis precibus Beatissimam fatigent Virginem Mariam, qua penitus “nemo mysterii Dei hominis facti altitudinem” cognovit (Misericordiae Vultus, 24). Etenim hic sacer locus convenit voluntati gentis Paraguaiae “vivendi iuxta Evangelii gaudium” (Sermo apud Sanctuarium Caacupense Dominae Nostrae Mirorum die XI mensis Iulii anno MMXV habitus).

Non ergo sine laetitia audivimus populum Caacupensem celebrare Iubilaeum dioecesanum quo quinquagesimus anniversarius dies constitutionis eiusdem dioecesis, a Praedecessore Nostro beato Paulo VI die XXIX mensis Martii anno MCMLXVII conditae, commemoretur. Immo merito Nobis videtur Venerabilem Fratrem Catalinum Claudium Giménez Medina, Episcopum Caacupensem, a Nobis postulavisse ut manderemus aliquem Praelatum dignum qui partes ageret Nostras in celebratione conclusionis illius anniversarii diei. Enimvero Nos, enixas gratulationes Nostras christifidelibus Caacupensibus depromere volentes necnon Beatissimae Virgini Mariae, sine labe conceptae, gratias ex corde agentes ob suam constantem intercessionem pro populo Paraguaiano, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus, quippe qui insigne servitium in bonum Ecclesiae tamquam Archiepiscopus Metropolita Tucumanensis ac Pater Purpuratus obtuleris. Te igitur hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad sollemnes celebrationes finis Iubilaei dioecesani in commemoratione quinquagesimi anniversarii diei constitutionis dioecesis Caacupensis, quae feliciter coniunctae sunt cum inseguente Sollemnitate in Conceptione Immaculata Beatae Mariae Virginis.

Omnes quippe huic eventui participes adhortaberis ut, animis cum sanctissimi Redemptoris animo coniunctis, universorum donorum ex intercessione Beatissimae Virginis Mariae a Deo Patre impetratorum plene sint conscii eaque ceteris impertienda possint conferre. Episcopum Caacupensem aliosque adstantes sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes benevolentiam, quam impertiaris etiam auctoritatibus publicis ibi congressuris.

Instanti denique prece Omnipotentem Deum exoramus ut diligenter officium tibi concreditum expleas, ita ut omnes huius celebrationis participantes uberibus gratiis a Domino ditentur. Caelestium verum donorum conciliatrix et nuntia esto Nostra Benedictio Apostolica, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, libenter in Domino impertimus, quam item ad omnes laetitiam istius celebrationis capturos volumus pertinere.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Octobris, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

FRANCISCUS

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s