Carta del Santo Padre al Enviado Especial al bicentenario de la diócesis de Caltagirone

monterisi1-e1385752316749

10 de enero de 2017.- El Santo Padre Francisco ha nombrado al cardenal Francesco Monterisi, Arcipreste emérito de la Basílica Papal de San Pablo Extramuros, su Enviado Espacial a la celebración del bicentenario de la diócesis de Caltagirone, que se celebrará el 11 de enero de 2017.

El Enviado Especial estará acompañado de una Misión Pontificia compuesta por:

– Rvdo. Mons. Giovanni Zavattieri, Vicario General de la Diócesis;

– Don Nicola Vitale, párroco de San Giacomo de Caltagirone.

Ofrecemos a continuación la Carta que del Santo Padre al cardenal Francesco Monterisi:

Carta del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
FRANCISCO S.R.E. Cardinali MONTERISI
Archipresbytero emerito Pontificiae Basilicae Sancti Pauli de Urbe

Qui de vivis et electis lapidibus aeternum habitaculum suae praeparat maiestati, Ecclesiam ipsam sponsam suam vocare etiam dignatus es, ut populus nomini Christi inserviens et in caelestis aedificationem Ierusalem semper accrescens ad caelestia promissa per Christi imitationem perveniat. In domo enim visibili, quam Deus Nobis cotidie exstruere concedit, mysterium Eius nobiscum communionis mire figuratur ac perficitur, in quo Ecclesia per orbem diffusa in dominici compagem corporis augetur in pacis visione complendam: in unaquaque portione populi Dei veri Templi adumbratur mysterium et caelestis Ierusalem praenotatur imago et eadem ratione, qua Corpus Unigeniti Templum efficitur Deo sacratum, ubi inhabitaret plenitudo divinitatis, Ecclesia omnis sancta constituitur civitas super fundamentum Apostolorum aedificata, summo angulari lapide ipso Christo Iesu.

Gaudeamus, igitur, haec considerantes, de celebrationibus, quibus in universa ecclesiastica circumscriptione Calatayeronensi christifideles gratias Deo agent in concludendis celebrationibus ducentesimi anniversarii eiusdem dioecesis erectionis, Litteris Decessoris Nostri Pii VII veneratae memoriae, cui titulus Romanus Pontifex, diei XII mensis Septembris anno MDCCCXVI emanatis, constitutae.

Tantam ac praecipuam recolentes memoriam, dilecti istius gregis fideles, diligenti sacrorum Antistite Venerabili Fratre Calogero Peri et sacerdotibus moderantibus, ad celebrationum culmen perventi, Domini vocem attente in hodiernis circumstantiis auscultare volentes eiusque voluntatem studiose adimplere, inter pastoralia incepta perlibenter perfruerentur praesentia ac verbo alicuius Eminentissimi Viri, qui Summi Pontificis vices ibi gerat eiusque erga istum gregem dilectionem manifestet. Quam ob rem, memorati sacri Praesulis humanissimae petitioni concedimus et, eius voluntatem probantes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram vertimus, qui, infimae Italiae praestantissimus filius, admodum comperis traditiones et usus diclectissimi huius populi Dei. Idcirco, hisce Litteris Te nominamus Missum EXTRAORDINARIUM NOSTRUM ad sollemnem celebrationem, quae die proximi mensis Ianuarii Calatae Hieronis agetur ad honorandos CC annos fundationis dictae ecclesialis communitatis.

Sollemni praesidens Eucharistiae, memoratum Episcopum aliosque sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque necnon publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes sermone tuo ad diligentiorem etiam perquisitionem veritatis, boni et pulchritudinis in cotidiana vita cohortaberis. Optamus etiam ut, de historia gregis Calatayeronensis loquens, praecipua elementa novae evangelizationis significes, continuitatem atque perenne Domini verborum pondus clare demonstrans atque caritatem, per misericordiam Dei, suadens illam, quae mutua est dilectio sine simulatione, cuius gratia in fraternitate invicem diligimus et honore invicem praevenimus (cfr Rom 12, 1; 9-10). Simul, insuper, gravissimum Nostrum Petrinum ministerium precibus committimus totius dioecesis Calatayeronensis omniumque ibi congregatorum.

Dum tibi, Venerabilis Frater Noster, Benedictionem Nostram Apostolicam impertimus omnibus, qui celebrationi intererunt, trasmittendam, quo uberius fructus earundem sumantur spirituales, legationem tuam ardentibus precibus comitamur, a Deo misericordiae suppliciter exposcentes, ut haec communitas fidelium, beati Iacobi apostoli intercessione, Spiritu vivificata, coagmentata caritate, verbo vitae ac divina gratia instructa, per temporalem civitatem peregrinans ad aeternam Ierusalem pervenire valeat.

Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Ianuarii, anno Domini MMXVII, Pontificatus Nostri quarto.

FRANCISCUS

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s