Carta del Santo Padre al Enviado Especial en la V ULTREIA mundial de los “Cursillos de Cristiandad” (MCC)

apacarta_720x241

29 de mayo de 2017.- El 19 de abril, el Santo Padre Francisco nombró al cardenal João Braz de Aviz,, Prefecto de la Congregación para los Institutos de vida consagrada y  las Sociedades de vida apostólica como su enviado especial  en la V ULTREIA Mundial de  los Cursillos de Cristiandad (MCC), que tendrá lugar en el Santuario de la Virgen  de Fátima (Portugal) del 4 al 6 de mayo de 2017.

El enviado especial estará acompañado por la misión pontificia compuesta por:

  • Rvdo. Don José Lopes Baptista, director  espiritual diocesano de  MCC en la diócesis de Oporto.
  • Rvdo. Don José Das Neves Machado, director  espiritual diocesano de  MCC MCC en la archidiócesis de Braga.

Publicamos la carta del Santo Padre al  Emmo. Card. João Braz de Aviz:

Carta del Santo Padre

Venerabili Frati Nostro
IOANNI S.R.E. Cardinali BRAZ DE AVIZ
Praefecto Congregationis pro Institutis vitae consecratae
et Societatibus vitae apostolicae

            Cum magno gaudio Maria Magdalene et altera Maria cucurrerunt nuntiare discipulis Iesum vere a mortuis resurrexisse (cfr Mt 28,1-10). Nos autem, nutu divino in beati Petri successione constituti, solliciti intuemur cunctos nostrae aetatis populos, tum eos qui evangelicam Iesu Christi doctrinam cognoscere et segui iam coeperunt tum illos qui divini Verbi nuntios adhuc exspectant, iisque Domini resurrectionem et in Eo aeternae vitae spem laeto animo testamur.

            Sicut certiores sumus facti, Fatimae apud Sanctuarium BMV Reginae Pacis mox V Ultreia Mundialis Curriculorum Christianitatis agetur. De celebratione huius eventus magnopere laetantes, cum Pastoribus et Christifidelibus ibi adstantibus corde coniungimur atque animum iis addere Nostramque benevolentiam manifestare cupimus.

            Quamobrem libenter accepimus postulatum Venerabilis Fratris Francisci Iosephi Villas-Boas Senra de Faria Coelho, Episcopi titulo Plestiensis et Auxiliaris Bracarensis, necnon Assistentis Spiritualis Instituti Mundialis Curriculorum Christianitatis (compendiatis litteris OMCC), atque Egregii Domini Francisci Salvador, eiusdem Instituti Praesidis, qui humaniter poposcerunt ut Patrem Purpuratum illuc mitteremus ad Personam Nostram gerendam. Nos autem censemus te hanc Legationem congrue esse exsecuturum, qui es fidelis proximus Noster cooperator et ardore plenus in catholicam fidem fovendam. Ideo Nostrum Missum Extraordinarium hisce Litteris te constituimus ad memoratum coetum diebus IV-VI proximi mensis Mali Fatimae sollemniter agendum.

            In hac honorifica explenda missione pro Nobis sacris liturgicis praesidebis actionibus, sermone tuo Nostram ad mentem illustrabis eventus illius momentum, caritatem pariter Nostram testaberis erga cunctos congregatos eosque hortaberis ad hoc magni momenti apostolicum opus diligenter prosequendum.

            Nos vero, Venerabilis Frater Noster, dum legationem tuam Immaculato Cordi Beatissimae Mariae Virginis committimus, Eam precamur ut homines toto in orbe benigna intueatur, Filio suo commendet uberrimaque eos impleat spiritali consolatione.

            Peculiarem demum Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, intercedente Fatimensi Regina Pacis, nomine Nostro omnibus huius conventus participibus eorumque singulis communitatibus et Nationibus amanter largiaris volumus.

            Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Aprilis, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

FRANCISCUS

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s