Carta del Santo Padre al Enviado Especial a las celebraciones por el 375º aniversario de la fundación del Santuario de Kevelaer (Alemania) dedicado a la Virgen “Consolatrix Afflictorum” (3 junio 2017)

1425389761008

27 de mayo de 2017.– Con fecha 1 de abril de 2017, el Santo Padre Francisco nombró al cardenal Karl-Josef Rauber como su Enviado Especial a las celebraciones por el 375º aniversario de la fundación del Santuario de Kevelaer (Alemania) dedicado a la Virgen Consolatrix Afflictorum, que se celebrarán el próximo 3 de junio de 2017.

El Enviado Especial estará acompañado por una Misión Pontificia formada por los siguientes eclesiásticos, que desarrollan su servicio pastoral en dicho Santuario mariano:

– Rvdo. Don Josef Cornelissen;

– Rvdo. Don Michael Wolf.

Ofrecemos a continuación la Carta que el Santo Padre ha dirigido al cardenal  Karl-Josef Rauber:

Carta del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
CAROLO IOSEPHO S.R.E. Cardinali RAUBER
Diacono Ecclesiae S. Antonii Patavini ad Circumitionem Appianam

Beata Virgo Maria, “humilis ancilla Domini, Christum concipiens, generans, alens, in templo Patri sistens, Filioque suo in cruce morienti compatiens, operi Salvatoris singulari prorsus modo cooperata est, oboedientia, fide, spe et flagrante caritate, ad vitam animarum supernaturalem restaurandam. Quam ob causam Mater nobis in ordine gratiae exstitit” (Lumen gentium 61). Ideo iure meritoque christifideles, praesertim bellis aliisque periculis oppressi, ad maternam tutelam Deiparae uti filii per saecula fidenter confugiunt, eius invocantes praesidium.

Cum quidem trecenti septuaginta quinque anni a constitutione Sanctuarii Sanctae Matris Dei sub titulo Consolatricis Afflictorum Kevelariae elapsi sint, Venerabilis Frater Felix Genn, Episcopus Monasteriensis, humanissime postulavit ad huiusmodi eventum digne memorandum ut mitteremus illuc Patrem Purpuratum. Nos autem sine ulla haesitatione te, Venerabilis Frater Noster, Germaniae praestantissimum filium, qui fere quinquaginta per annos in Sanctae Sedis servitio variis in locis fideliter diligenterque operatus es, qui etiam Matrem Dei iugiter sincero veneraris affectu, ad hanc honorificam explendam missionem libenter destinamus.

Quam ob rem hisce Litteris te Nostrum Missum Extraordinarium constituimus ut in oppido Kevelaria die III proximi mensis Iunii Nostris vicibus fungaris Nostramque simul geras Personam in agendis dicti Sanctuarii iubilaribus celebrationibus. Hac oblata occasione, toto corde per te salutamus cunctos ibi congregatos Christifideles et Pastores, qui Sanctam Dei Genetricem admodum fidenter et frequenter invisunt atque pientissime invocant, eosque caritate Nostra amplectimur.

Pastores enixe cupimus exhortari in Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis (2 Cor 5,18), ut ardenter exerceant eis a Deo commissum hoc munus sese dicantes Sacramenti Reconciliationis administrationi pro spiritali lucro tot fidelium in peccatorum spinis implicatorum, quos Mater Misericordiae contritos ad Iesum et Ecclesiam reducit. Oportet enim haec dulcissima Regina oculorum intuitu maternoque affectu nos concitet ad opus perficiendum cum Deo et inter homines reconciliationis necnon melioris futuri precibus ac patientia collatis viribus aedificandi.

Te ergo comitetur in missione tua intercessio Beatissimae Virginis Mariae, quae ibi sub titulo Consolatricis Afflictorum colitur, atque sancti Ioannis Pauli II, qui triginta ante annos ad hoc Sanctuarium peregrinatus est. Benedictionem denique Apostolicam, caelestis gratiae auspicem propensaeque Nostrae voluntatis testem, cunctis adstantibus et Matrem Dei pie venerantibus Episcopis, sacerdotibus, diaconis, Seminarii alumnis, religiosis viris et mulieribus christifidelibusque laicis nomine Nostro largiaris volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Maii, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

FRANCISCUS

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s