Carta del Santo Padre al Enviado Especial en la celebración del 60° aniversario de la reconstrucción y consagración de la catedral de Manila (Filipinas)

1 de diciembre de 2018.- El 27 de octubre de 2018, el Santo Padre Francisco nombró al cardenal Thomas Aquino Manyo Maeda, arzobispo de Osaka (Japón), su enviado especial en  la celebración del 60° aniversario de la reconstrucción de la catedral de Manila (Filipinas). que tendrá lugar el 8 de diciembre de 2018 en la misma basílica metropolitana de la Inmaculada Concepción.

El enviado especial estará acompañado por una misión pontificia, compuesta por los siguientes eclesiásticos:

  • Mons. Esteban Lo, sacerdote de la archidiócesis de Manila y vicario episcopal para Asuntos de Comunidades Extranjeras.
  • Don Erik B. de Guzmán, sacerdote filipino incardinado en la archidiócesis de Osaka.

Ofrecemos a continuación la carta del Santo Padre al cardenal Thomas Aquino Manyo Maeda:

Carta del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
Thomae Aquinati Manyo S.R.E. Cardinali Maeda
Archiepiscopo Metropolitae Osakensi

Cum Decessor Noster Gregorius XIII circiter CDXL ante annos in Philippinis primam condiderat dioecesim Manilensem, totum archipelagum complectentem, putavitne tunc fidei catholicae ibidem tam florens futurum emolumentum? Revera, nunc nobilis Philippinarum Ecclesia inter maiores totius orbis catholicas communitates constituitur. Non ergo mirandum est illam missionarios alias in regiones continuo mittere. Immo, hoc iam primo tempore fiebat: nam inter sanctos Martyres Nagasakienses sex inveniuntur Franciscales qui ex Insulis Philippinis in Iaponiam Evangelium verbis et caritatis operibus nuntiaturi anno MDXCIII pervenerunt, et brevi tempore experti sunt veritatem verborum: “Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent” (Ps 126, 5).

Eodem fere tempore a papa Clemente VIII constituta est in Philippinis prima sedes metropolitana cum tribus aliis dioecesibus. Itaque Cathedralis Ecclesia Manilensis quasi mater et caput considerari potest huius Nationis ecclesiarum. Hoc vero templum, quod maximi profecto habetur momenti, per saecula terrae motu aliisve calamitatibus septiens destructum, a credenti populo iterum iterumque sedulo est exstructum. Ultima quidem vice alteri mundialis belli tempore deletum, post e ruinis est restitutum, invitante Domino: “Aedificate domum, et acceptabilis mihi erit et glorificabor. […] Maior erit gloria domus istius novissima plus quam prima, et in loco isto dabo pacem” (Ag 1, 8; 2, 9), atque anno MCMLVIII denuo consecratum.

A laeto hoc die LX anni transierunt, quare Venerabilis Frater Noster Aloisius Antonius S.R.E. Cardinalis Tagle, Archiepiscopus Metropolita Manilensis, humaniter petivit ut ad sexagesimam anniversariam celebrationem rursus aedificatae Cathedralis Ecclesiae Manilensis quidam Pater Purpuratus mitteretur, ad hoc munus te proponens, Venerabilis Frater Noster, Archiepiscopum Osakensis Metropolitanae Sedis et Iaponiae praestantisimum Filium. Ad eius consilium descendentes, Nos te ad hanc sollemnem festivitatem hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum constituimus, quem eminentem Pastorem novimus de Ecclesiae per orbem prosperitate semper sollicitum.

Die igitur VIII proximi mensis Decembris Manilae Nostras vices ages Cathedrali in Ecclesia itemque Basilica Minore Conceptioni Immaculatae B.M.V. dicata, quam et Nos quattuor ante annos invisimus, gratias Deo agentes pro venusto hoc templo, sed potissimum pro viva fide pastorum et christifidelium, qui inibi cotidie frequentes orant, accedentes ad Christum Dominum, lapidem vivum, coram Deo electum et pretiosum, ut et ipsi tamquam lapides vivi Deo aedificentur domus spiritalis (cfr 1 Pe 2, 4-5).

Nos precibus tuam sustinebimus magni ponderis missionem, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, committimus amantissimae tutelae Sanctae Dei Genetricis Virginis Mariae: “Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus” (1 Tim 2, 5-6), in Matre sua “habuit perfectissimum gradum mediandi possibilem […] et meruit eam praeservare a peccato originali” (b. Ioannes Duns Scotus, Ordinatio III, d. 3, n. 2; vol. IX, p. 175). Tibi inde Manilam petenti veluti caelitum comitem proponimus etiam beatum Iustum Takayama Ukon, qui nuper Osakae ad gloriam altaris est elevatus. Apostolicam denique Nostram Benedictionem effuse tibi elargimur, cum omnibus ad quos mitteris, dilectis Pastoribus, Seminarii tironibus, religiosis viris et mulieribus, christifidelibus laicis, praecipue verum pauperibus et pueris, copiose communicandam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Novembris, in memoria sancti Alberti Magni, Episcopi et Doctoris Ecclesiae, anno MMXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

FRANCISCUS

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s